- MERCII
- MERCIIpopuli Angliae, quorum regio Merica, quae proprium habuit regem. Alias Angli Mediterranei sunt etiam dicti. Horum regio continebat totum illum tractum, ubi alias fuêre Cornavii, Coritani, Dobuni, Atrebatum pars Septentrionalis et Catieuchlanorum pars Occidentalis. Ibi nunc Cestriensis, Darbiensis, Nottingamensis, Lincoluensis Comitatus. Rutlandia item, Leicestria, Staffordiensis, Salopiensis, Herefordiensis, Wigorniensis, Warvicensis, Northamtonia, Huntingdonia, Bedfordia, Bukingamia, Oxoniensis et Glocestriensis, Baudrand. ex I. Speedo. Habebant ad Boream Northumbriae regnum, ad Occasum Walliam, ad Ortum partim Oceanum, partim regnum East-Angliae et Essexiae, ad Meridiem regnum Westsexiae: in hac provinc. Concilium celebratum est A. C. 705. Vide Bedam l. 5. c. 19. Ceterum fundatum est Merciorum Regnum a Penda, A. C. 656. fuit que septimum et ultimum Regnum, ex iis, quae Anglo-Saxones in Britannia Insul. constituerunt. Primum enim fuit Regnum Cantii, fundatum A. C. 449. ab Hengisto: secundum Suthsexiae fundatum ab Ella, A. C. 488. Tertium West-Saxonum, a Cerdicio institutum, A. C. 519. Quartum East-Saxonum, cuius Auctor fuit Ida, A. C. 547. sed hoc iterum subdivisum est, in Regna Deirae et Berviciae, quorum illud denominatum fuit ab urbe Deirâ, quam hodie appellant Durham, alterum ab urbe Bermica. Quintum Northumbriae: Sextum East-Anglorum, quod coepit ab Uffa, A. C. 575. Septimum, Merciorum, ut dictum. In qua tamen heptarchia semper penes unum aliquem Monarchia fuit. Unde Venerabilis Beda testatur, hos septem Saxonum Reges semper aliquem habuisse, cuius Maiestatem, velut supremi Domini, comiter agnoscerent. Fuit vero Monarchia haec ambulatoria, et modo penes hanc, modo penes aliam gentem, non successione, sed armis ac potentiâ, quaerenda. Donec A. C. 800. sub Rege West-Saxonum Egberto, omnia haec in unum Regnum coaluerunt, ipseque primus perpetuus septem Regnorum praedictorum Monarcha factus est, qui etiam, abrogatô Saxonum nomine, universam gentem appellari voluit Anglos et Regnum Angliam. Quod tamen non diu duravit, namque paulo post Dani et Normanni omnem Occidentem piraticâ suâ infestantes, Belgium praecipue, Britanniam et Galliam impetere coeperunt; donec A. C. 1013. Anglo-Saxonibus superatis eorum Rex Sveno Angliâ potitus est, atque ad hanc gentem Regnum translatum. Permansit autem Anglia, in Danorum potestate, usque ad A. C. 1042. qua tempore, omnes Angli, Danorum conspiratione, simul trucidati, et Regnum Edoardo Confessori legitimo Regi est restitutum: a quo ad Normannos transiit, quorum familia hodieque Regno praeest. Vide Georg. Hornium Orb. Imper. p. 198. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.